- MENSA separari (a)
- a MENSA separariin Ecclesia Romana excommunicationis poenaeque species quaedam est, apud Clericos et Monachos, quâ qui afficiebatur, ἀπευλογίας vocabatur, quod Abbatis benedictione in mensa privaretur, vide Regulam Benedicti c. 31. Ebonem Remensem Archiepisc. etc. Sed et scribunt Saxo Gramm. l. 10. et Sveno in LL. Castrensibus c. 5. statuisse Kanutum Magnum Daniae Regem, ut Curiales in capessendo mensae discubitu, ordine, quô quisque Militaris muneris advocationem sortitus fuerat, uteretur, locôque antecelleret, qui prior obsequio foret. Unde, si quis delictum commisisset, non alia ei imponebatur poena, quam ut a consueto loco ad inferiorem transferretur, atque adeo tot gradibus discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem offendisset. Quod si quarto se quis codem reatûs genêre machulâsset, discretô a Milite locô, mensae alienus siebat, cum commilitonum nemine catinô aut calice communicare ausus; neque enim ter veniam experto ulterius ignoscendum putabat: lta Grammaticus. Sveno vero, istiusmodi hominem contumacem. extremum omnium locari, suo catinô poculôque contentum, coeteros vero, ossa in eum pro arbitrio suo iactare consuevisse, ait. Vide Car. du Fresne Glossar. et supra passim, inprimis in vocibus, Arma plena et Baccalarii; item ubi de ritu Mantile scindendi, et hîc infra in voce Mensale. Imperatoriae certe Mensae communicatio maximus honor habitus, uti docet Sueton. Calig. c. 39. Compererat provinclalem locupletem ducenta HS. numerâsse vocatoribus, ut per fallaciam convivio interponeretur. Nec tulerat moleste tam magnô aestimari honorem cenae suae. Hinc posterô die sedenti in auctione misit, qui nescio quid frivoli ducentis milibus traderet, diceretque, cenaturum apud Caesarem vocatu ipsius. Et locus Ammiani, e l. 13. Casanbono ibidem citatus. Hinc ipsius Iovis epulis Domitiani vocationem se praelaturum, gannit Martial. l. 9. Epigr. 93. in cuius tamen convivio nullam iucunditatem fuisse, facile persuaserit nobis Iuvenalis, magnum pallorem agnoscens, in omnibus eius amicis, quique tum ad epulas eius vocabantur, Sat. 4. v. 27.——— ———— vocanturErgo in consilium proceres quos oder at ille,In quorum facie misera magnaeque sedebatPallor amicitiae ——— ————Ita festinare coacti et attoniti ad opulas venisse dicuntur, ab eodem invitati v. 144.——— Proceres, quos Albanam Dux magnux in arcemTraxerat uttonitos et festinare conctos.Sincera magis in Mensa Davidis voluptas, cui assidere benesicii peculiaris loco Mephibosetho, et postmodum Barsillai, datum est oblatumque; Imo Mensae hinc imagine adumbrata Aeternae Vitae gaudia, uti in Sacris legimus, etc. Vide quae non parcâ manu adnotavit Ioh. Savaro ad Sidonium l. 1. Ep. 11. et I. C. Bulengerus Commentar. de Imperatore p. 508. et 509. laudati Casp. Barthio Animadversion. Part. I. p. 361. ut et hîc passim, inprimis in vocibus, Amici, Hospes, etc. nec non, ubi de Accumbendi ritu, Epulis, Maculis mensarum, Monopaliis voce Palaea, it. Parochus, Pellis, Spongia, Sternutatio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.